- VERA
- VERAoracula et sortes dicuntur Iul. Capitolino in Opilio Macrino, c. 3. Vates Caelestis, apud Carthaginem, quae Deô repleta solebat vera canere. Edita ab iis, quos Sueton. Veraculos appellat, Vitelliô, c. 14. Nullis tamen infensior, quam Veraculis (seu Vericolis) et Mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat, ad quem l. Casaubonum vide. Aliter Veratores, i. e. Vates et Harioli, coeterique Divini: qui verabant, i. e. vera canebant. Apud veterem Poetam, Satin' vates verant aetate in agunda. Unde veratura, in antiqq. Burgundionum Legg. pro divinatione, quam edunt Harioli et Sortilegi de rebus, quas quisque perdidit, quô locô et penes quem inveniendae sint. Tit. 16. Si vero regius exstiterit, et veraturas acceperit, et is qui iudicat, invenire non potuerit, furtum, quod se perdere mentiebatur, dissolvat in simplum. Ubi tamen veratura pretium potius est, et merces, quae pro divinatione Hariolo datur, quam ipsa divinatio, Salmasio ad Capitolini loc. cit. Germanis hodieque verare, est wahrsagen, Graec. ἀληθεύειν. Sed et priscis Latinis verus color, de rubro et coccineo, uti ἀληθινὸς Graecis: unde verantia, et recentiori aevô varantia, hodie garantia, rubia dicitur, quae verô colore tingit, hincque ἐρυθρόδανον Graecis appellata est. Vide eundem, Exercit. Plinian. ad Solin. p. 1152. et supra, ubi de Cocco, Purpura, Radicula, Rubia etc. nec non infra, voce Verum, it. ubi de Verbo veritatis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.